- COMPERNIS
- COMPERNISapud Lucillius,Compernem aut varam ivisse Amphitruonis acoetin:est, qui iuncta habetgenua καὶ συμωοεβηκότα. Festus, Compernes nominantur homines genibus plus iestô coniunctis. Cuiusmodi fuisse volunt Α᾿ρδιαβηνοὺς, ex nominis ipsius sono, quod non possent διαβαίνειν, i. e. crura aperire et varicare, dum incederent. Unde et σακκόποδας etiam appellârunt. Strabo, l. 16. καλοῦνται δὲ οἱ Α᾿διαβηνοὶ καὶ Σακκόποδες, Appellantur autem Adiabcni etiam Saccopodes , quasi ambos pedes intra saccum conditos habenres καὶ συμβεβηκότας. Talia olim aute Daedalum simulacra fiebant, indiscretis scil. cruribus et pedibus: ipse vero primus διαβεβηκότα ea, h. e. distinctu ac disiunctis cruribus pedibusque fecisse proditur. Iis contrarii vari, qui crura multum aperta et in diversum expansa habent, quos Graeci διαβεβήκοτας dixêre. quamvis enim multi vari sint, qui iunctis genibus et compernes incedunt, ut plurimum tamen ii diversa, non coniuncta genua habent. Varus grandes facit gradus; contra compernis, iunctis incedeus genibus, gradus grandire nequit, uti Plautus, in Aulul. Actu 1. sc. 1.v.10. diceret etc. Salmas. ad Solin. p. 944. Vide quoque infra, ubi de Varis, et Vatiis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.